- EFFIGIES
- EFFIGIESaupd Gentiles, primo Deorum, inde Hominum, solebant exprimi, sed non Plin. l. 34. c. 4. nisi aliquâ illustri causâ, perpeturtatem merentium, primo sacrorum certaminum victoriâ, maximaeque Olympiae: ubi omnium, qui vicissent, statuas dicari mos erat. Eorum vero, qui ter ibi superavissent, ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant. Athenienses nescio an primi omnium Harmodio et Aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas ------ Excepta deinde res est, a toto orbe terrarum humanissimâ ambitione. Et iam omnium municipiorum foris statuae ornamentum esse caepêre, prorogarique memoria hominum et bonores legendi aevo basibus inscribi ne in sepulchris tantum leger entur. Mox forum et in domibus privatis factum, et in atriis. Honos clientum instituit sic colere patronos. vide quoque ubi de imaginibus ac Simulacris. Hinc effigiare, pro formare, in imaginem aliquam, adorationi expositam, Papias: de quo verbo multa Savaro ad Sidon. Apollin. l. 6. Ep. 12. aliquid etiam Geverh. Elmenhorst. aliique ad illa Minucii Fel. Lapides, effigiatos, et unctos et coronatos, Cuiusmodi lapidibus rudesoppositi, quos tamen et ipsos adorationem invenisse, dicemus infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.